# Opera poetica omnia 2.7.4

Euricius Cordus, Opera poetica omnia, EURICII CORDI CONTRA MALEDIcum Thiloninum Philymnum Defensio., Thilonini versus nullius esse ponderis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.7.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.7.4

Si quod abortaris iactas gravipensile carmen,
Quemlibet et centum pondo valere pedem.
Mox applaudit iners et non exercita pubes,
Suspectique stupens pendet ab ore viri.
Cum velut immisso collutum eclegmate guttur,
Supplantat liquido grandia verba sono.
Hoc vafer ignarum studio deludis ephebum,
Hac sola in triviis arte placere potes.
Cetera sunt nebulae tenuique simillima fumo,
Et leve cum tippulae corpore pondus habent.

---

Euricius Cordus, Opera poetica omnia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cordusopera.xml.
