Latin · Elegiac couplet
EURICII CORDI CONTRA MALEDIcum Thiloninum Philymnum Defensio., Thiloninum asininum foetum emittere.
Euricius Cordus, Opera poetica omnia 2.7.6
Unproofread scanNot analysed yet
Post tot promittis praeludia maxime vates,
Quod, tibi quae manet vena, loquatur opus.
Suspensi exspectant aegre et mirantur alumni,
Quid trahis in longos feruida vota dies,
Num semper sterilis naturam imitabere mulae?
Esse pater, veluti mater asella, potes,
Quae postquam totum male turgida ruderat annum,
Et multum excrevit parturiendo fimum,
Turpe laboranti, simile et sibi, viscere monstrum
Enixa, aurita fit nova prole parens.
Dum tener est foetus mammosa lalisio sugit
Femina, mox onager cum nemus intrat erit.