# Opera poetica omnia 3.2

Euricius Cordus, Opera poetica omnia, EURICII CORDI EPIGRAMMATUM LIBRI XIII., De reditu Henningi Goedi.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/3.2

Quis novus hic plausus, quae tantae gaudia turbae,
Quidque quod est unus clamor ubique, venit?
Tecta papae video carpenta, ducemque senatum,
Et sua quadrupedans agmina densat eques.
Quis quem purpureo tegit alta tiara rubore,
Qui laetam facilis dat recipitque manum?
Agnita iam facies, et honorae gratia frontis,
Ipse sacri est Goedus maxima fama fori.
Quem querula absentem dudum Respublica luxit,
Dum rabidus movit vulgus ad arma furor.
Sic aberat maestae proscriptus Tullius urbi,
Sic rediit, plus est, quam fuit ante, decus.
Nunc marcesce, dole, nunc invide rumpere livor,
Quod contendebas non fore posse, vides.

---

Euricius Cordus, Opera poetica omnia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cordusopera.xml.
