# Opera poetica omnia 3.4

Euricius Cordus, Opera poetica omnia, EURICII CORDI EPIGRAMMATUM LIBRI XIII., Ad Magnum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/3.4

Ergo ne Magne doles domina quod liber ab aula,
Tam grave nunc cesses vivere servitium?
Forte frequens adeo quod non marsupia nummus
Farcit, et assuetae spes tibi nulla togae?
Te longe melior, spera, fortuna, beabit,
Vis modo, te nusquam ditior alter erit.
Fac nova cum Venetis peregre commercia tractes,
Prome piper, nardum, cinnama, tura, crocum.
Nil dubito extrudes magno, vel singula, lucro,
Qui tanto fumos vendideris pretio.

---

Euricius Cordus, Opera poetica omnia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cordusopera.xml.
