Latin · Elegiac couplet
EURICII CORDI EPIGRAMMATUM LIBRI XIII., In Lucium Apuleium.
Euricius Cordus, Opera poetica omnia 3.8
Unproofread scanNot analysed yet
Ancipitesque vices, indignaque verbera legi,
Et quicquid factus pertuleras asinus.
Heu adversa nimis gravium fortuna laborum,
Quam mala tunc misero fata fuere tibi.
Hoc nostro, quod eras, esses felicius aevo,
Quo magis id colitur, quam deus ipse, pecus.
Summa rudes asini rerum fastigia scandunt,
Maximus hoc illis tempore venit honos.
His hominum dominis divina profanaque parent,
Sunt asini reges, pontifices asini.
Et nisi sis asinus nullum tibi nomen habebis,
Ac omni spretus destitueris ope.