# Opera poetica omnia 4

Euricius Cordus, Opera poetica omnia, EURICII CORDI EPIGRAMMATUM Liber Secundus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/4

Tres farris modios facilis promisit Auitus,
Dictus et hinc praesens est Deus ille mihi.
Sed quia Christe doces hominem non vivere tantum
Pane, sed et verbo, dat mihi verba deus.
Unum rogatus ut mihi dares Ursum,
Decem Leones, et duos statim Ceruos
Tam liberalis atque munificus mittis,
Sic o tibi, quod tu deum rogas, detur.

---

Euricius Cordus, Opera poetica omnia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cordusopera.xml.
