Latin · Elegiac couplet
EURICII CORDI EPIGRAMMATUM Liber Tertius., Ianus.
Euricius Cordus, Opera poetica omnia 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Non meliora miser tibi nuntio tempora Corde,
Ni studium velles linquere forte tuum.
Non tot ego his oculis, nec cinctus pluribus Argus
Cerneret, Aonium qui iuvet asse chorum.
Invida barbaries vetat, et furiosa cupido,
Non asinis cordi est cantor Apollo Midis.
Est tamen Angelicas habitans hic Sturtius aedes,
Qui doctis bonus est, doctus et ipse, viris,
Quem tibi propensum sensisti nuper amicum,
Si velit Augustus posset hic esse tibi.
Hunc tua quam poterit, si non tuba, fistula cantet,
Esuriit nondum cognitus ipse Maro.