Latin · Elegiac couplet
EURICII CORDI EPIGRAMMATUM Liber Tertius., In Leum.
Euricius Cordus, Opera poetica omnia 5.78
Unproofread scanNot analysed yet
Vis Lee vis dicam, quam te sit maior Erasmus,
Et tibi si magnus tu videare Gigas?
Ac ipsum Enceladus tentes rescindere caelum,
Imo suppositus ferre puteris Atlas.
Quotquot sunt usquam terrarum congere montes,
Nil dubito vires id quoque posse tuas,
Accumula Rhodopen, Parnassum, Pelion, Ossam,
Pyrenen, Erycem, Caucason, Haemon, Athon.
Et toties trifido Iovis icta Ceraunia telo,
Quique stat inmensae maximus Alpis apex.
His super extremos stans exporrectus in ungues,
Quantum sidereus fert Draco tolle caput.
Nulla tamen spes est imos contingere talos,
Sat tibi si tanti sit vola prensa viri.