Latin · Elegiac couplet
EURICII CORDI EPIGRAMMATUM LIber Sextus., In Statuam Divi Christophori.
Euricius Cordus, Opera poetica omnia 8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quem fers alte Gigas? torquentem sidera Christum,
Quo nam? qua dignos se videt ille viros.
Hac ergo quid ab urbe sugis? mala turba coegit.
Quae? sub hypocriticis vestibus uncta cohors.
Hos ego praecipua sanctos pietate putavi,
Non magis est expers relligione genus.
Nonne colunt pleno quem iactant semper in ore?
Non, sed regnantem Romula in urbe Bahal.
Cur? quia tranquillae pigra confert otia vitae.
Quae dabit aeternus, sunt potiora Deus.
Plus rata venturis illi praesentia curant.
Hanc habet in superos istane secta fidem?
Non aliam. Tamen haereticum damnare Lutherum,
Non dubitant? pius hoc nunc homo nomen habet.
Vera putas igitur quod sit doctrina? profecto,
Ipsa dei magnus verba propheta docet
Cui dociles adhibe, tibi consulo, credulus aures.
Hosque Epicureo de grege linque sues.