Latin · Elegiac couplet
EURICII CORDI EPIGRAMMATUM LIber Septimus., In Ioannem Mensingum.
Euricius Cordus, Opera poetica omnia 9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Tam nihili tibi visus homo est Mensinge Lutherus,
Hoc ut eum speres vincere posse libro?
An captata levis male iudicis aurula vulgi,
An placet hoc etiam nomine partus honor?
Languida quid fragilem tu musca proboscida figis,
Hic ubi tam multus nil elephantus agit?
Tu tamen evicta veluti tibi lite triumphas,
Quod tacet ad nugas hactenus ille tuas.
Uno te leviter digitorum triverit ictu,
Si vivam pungas huic penetresque cutem.