Latin
Letter 2
Eusebius Vercellenses, Epistolae [ex Galland Bibl] 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Licet nos multis Dominus noster a vobis corpore separatos foveret bonis, et vestram admodum in adventu et visitatione plurimorum fratrum nobis praesentiam exhiberet; tamen mœsti ac tristes et sine lacrymis non eramus: quia longo temporis intervallo vestrae sanctitatis bnon accipiebamus scripta. Verebamur enim ne qua vos aut accepisset diabolica subtilitas, aut potestas humana infidelibus subjugasset. His ergo dum afficimur cogitationibus, et omnem consolationem fratrum qui ad nos e dhersis veniebant provinciis, ad dolorem magis absentiæ vestrae, quam ad lætitiam verterem: hoc præstare dignatus est Dominus, ut id de quo eram llicitus, non solum litteris sinceritatis vestræ, sed et præsentia charorum nostrorum Syri diaconi et Victorini exorcistae cognoscere potuerim. Agnovi itaque, fratres charissimi, vos, ut. desiderabam, esse incolumes. Et quasi subito raptum omni longinquitate terrarum (ut Habacuc factum est, qui per angelum portatus fuit usque ad Danielem) sic me Judicavi ad vos pervenisse, dum a singulorum litteras accipio, dumque sanctos amicos vestros et amorem in scriptis vestris percurro.