Latin
3.1.19 to 3.1.22
Eutropius, Breviarium Historiae Romanae 3.1.19-22
Not analysed yet
[19] Q. Caecilio L. Valerio consulibus omnes civitates, quae in Brittiis ab Hannibale tenebantur, Romanis se tradiderunt. [20] Anno quarto decimo posteaquam in Italiam Hannibal venerat, Scipio, qui multa bene in Hispania egerat, consul est factus et in Africam missus. Cui viro divinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Is in Africa contra Hannonem, ducem Afrorum, pugnat; exercitum eius interficit. Secundo proelio castra capit cum quattuor milibus et quingentis militibus, XI milibus occisis. Syphacem, Numidiae regem, qui se Afris coniunxerat, capit et castra eius invadit. Syphax cum nobilissimis Numidis et infinitis spoliis Romam a Scipione mittitur. Qua re audita omnis fere Italia Hannibalem deserit. Ipse a Carthaginiensibus redire in Africam iubetur, quam Scipio vastabat. [21] Ita anno septimo decimo ab Hannibale Italia liberata est. Legati Carthaginiensium pacem a Scipione petiverunt; ab eo ad senatum Romam missi sunt. Quadraginta et quinque diebus his indutiae datae sunt, quousque ire Romam et regredi possent; et triginta milia pondo argenti ab his accepta sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis pacem iussit cum Carthaginiensibus fieri. Scipio his condicionibus dedit: ne amplius quam triginta naves haberent, ut quingenta milia pondo argenti darent, captivos et perfugas redderent. [22] Interim Hannibale veniente ad Africam pax turbata est, multa hostilia ab Afris facta sunt. Legati tamen eorum ex urbe venientes a Romanis capti sunt, sed iubente Scipione dimissi. Hannibal quoque frequentibus proeliis victus a Scipione petit etiam ipse pacem. Cum ventum esset ad colloquium, isdem condicionibus data est, quibus prius, additis quingentis milibus pondo argenti centum milibus librarum propter novam perfidiam. Carthaginiensibus condiciones displicuerunt iusseruntque Hannibalem pugnare. Infertur a Scipione et Masinissa, alio rege Numidarum, qui amicitiam cum Scipione fecerat, Carthagini bellum. Hannibal tres exploratores ad Scipionis castra misit, quos captos Scipio circumduci per castra iussit ostendique his totum exercitum, mox etiam prandium dari dimittique, ut renuntiarent Hannibali quae apud Romanos vidissent.