Latin
3.1.8 to 3.1.11
Eutropius, Breviarium Historiae Romanae 3.1.8-11
Not analysed yet
[8] Tum P. Cornelius Scipio cum exercitu in Hispaniam profectus est, Ti. Sempronius in Siciliam, bellum Carthaginiensibus indictum est. Hannibal relicto in Hispania fratre Hasdrubale Pyrenaeum transiit. Alpes, adhuc ea parte invias, sibi patefecit. Traditur ad Italiam LXXX milia peditum, X milia equitum, septem et XXX elephantos adduxisse. Interea multi Ligures et Galli Hannibali se coniunxerunt. Sempronius Gracchus cognito ad Italiam Hannibalis adventu ex Sicilia exercitum Ariminum traiecit. [9] P. Cornelius Scipio Hannibali primus occurrit. Commisso proelio, fugatis suis ipse vulneratus in castra rediit. Sempronius Gracchus et ipse confligit apud Trebiam amnem. Is quoque vincitur. Hannibali multi se in Italia dediderunt. Inde ad Tusciam veniens Hannibal Flaminio consuli occurrit. Ipsum Flaminium interemit; Romanorum XXV milia caesa sunt, ceteri diffugerunt. Missus adversus Hannibalem postea a Romanis Q. Fabius Maximus. Is eum differendo pugnam ab impetu fregit, mox inventa occasione vicit. [10] Quingentesimo et quadragesimo anno a condita urbe L. Aemilius Paulus P. Terentius Varro contra Hannibalem mittuntur Fabioque succedunt, qui abiens ambo consules monuit, ut Hannibalem, callidum et inpatientem ducem, non aliter vincerent, quam proelium differendo. Verum cum inpatientia Varronis consulis contradicente altero consule [id est Aemilio Paulo] apud vicum, qui Cannae appellatur in Apulia, pugnatum esset, ambo consules ab Hannibale vincuntur. In ea pugna tria milia Afrorum pereunt; magna pars de exercitu Hannibalis sauciatur. Nullo tamen proelio Punico bello Romani gravius accepti sunt. Periit enim in eo consul Aemilius Paulus, consulares aut praetorii XX, senatores capti aut occisi XXX, nobiles viri CCC, militum XL milia, equitum III milia et quingenti. In quibus malis nemo tamen Romanorum pacis mentionem habere dignatus est. Servi, quod numquam ante, manumissi et milites facti sunt. [11] Post eam pugnam multae Italiae civitates, quae Romanis paruerant, se ad Hannibalem transtulerunt. Hannibal Romanis obtulit, ut captivos redimerent, responsumque est a senatu eos cives non esse necessarios, qui cum armati essent, capi potuissent. Ille omnes postea variis suppliciis interfecit et tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus equitum Romanorum, senatorum et militum detraxerat. Interea in Hispania, ubi frater Hannibalis Hasdrubal remanserat cum magno exercitu, ut eam totam Afris subigeret, a duobus Scipionibus, Romanis ducibus, vincitur. Perdit in pugna XXXV milia hominum; ex his capiuntur X milia, occiduntur XXV milia. Mittuntur ei a Carthaginiensibus ad reparandas vires XII milia peditum, IV milia equitum, XX elephanti.