# Breviarium Historiae Romanae 4.1.13-17

Eutropius, Breviarium Historiae Romanae, 4.1.13 to 4.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eutropius-2/breviarivm-historiae-romanae/4.1.13

[13] Interim in Macedonia quidam Pseudophilippus arma movit et Romanum praetorem P. Iuventium contra se missum ad internicionem vicit. Post eum Q. Caecilius Metellus dux a Romanis contra Pseudophilippum missus est et XXV milibus eius occisis Macedoniam recepit, ipsum etiam Pseudophilippum in potestatem suam redegit. [14] Corinthiis quoque bellum indictum est, nobilissimae Graeciae civitati, propter iniuriam legatorum Romanorum. Hanc Mummius consul cepit et diruit. Tres igitur Romae simul celeberrimi triumphi fuerunt: Africani ex Africa, ante cuius currum ductus est Hasdrubal, Metelli ex Macedonia, cuius currum praecessit Andriscus, idem qui et Pseudophilippus, Mummii ex Corintho, ante quem signa aenea et pictae tabulae et alia urbis clarissimae ornamenta praelata sunt. [15] Iterum in Macedonia Pseudoperses, qui se Persei filium esse dicebat, collectis servitiis rebellavit et, cum sedecim milia armatorum haberet, a Tremellio quaestore superatus est. [16] Eodem tempore Metellus in Celtiberia apud Hispanos res egregias gessit. Successit ei Q. Pompeius. Nec multo post Q. quoque Caepio ad idem bellum missus est, quod quidam Viriathus contra Romanos in Lusitania gerebat. Quo metu Viriathus a suis interfectus est, cum quattuordecim annis Hispanias adversus Romanos movisset. Pastor primo fuit, mox latronum dux, postremo tantos ad bellum populos concitavit, ut adsertor contra Romanos Hispaniae putaretur. Et cum interfectores eius praemium a Caepione consule peterent, responsum est numquam Romanis placuisse imperatores a suis militibus interfici. [17] Q. Pompeius deinde consul, a Numantinis, quae Hispaniae civitas fuit opulentissima, superatus, pacem ignobilem fecit. Post eum C. Hostilius Mancinus consul iterum cum Numantinis pacem fecit infamem, quam populus et senatus iussit infringi atque ipsum Mancinum hostibus tradi, ut in illo, quem auctorem foederis habebant, iniuriam soluti foederis vindicarent. Post tantam igitur ignominiam, qua a Numantinis bis Romani exercitus fuerant subiugati, P. Scipio Africanus secundo consul factus et ad Numantiam missus est. Is primum militem vitiosum et ignavum exercendo magis quam puniendo sine aliqua acerbitate correxit, tum multas Hispaniae civitates partim cepit, partim in deditionem accepit, postremo ipsam Numantiam diu obsessam fame confecit et a solo evertit, reliquam provinciam in fidem accepit.

---

Eutropius, BREVIARIVM HISTORIAE ROMANAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eutropius.html.
