Latin
4.1.24 to 4.1.27
Eutropius, Breviarium Historiae Romanae 4.1.24-27
Not analysed yet
[24] Ab urbe condita anno sexcentesimo tricesimo quinto C. Cato consul Scordiscis intulit bellum ignominioseque pugnavit. [25] C. Caecilio Metello et Cn. Carbone consulibus duo Metelli fratres eodem die, alterum ex Sardinia, alterum ex Thracia, triumphum egerunt, nuntiatumque Romae est Cimbros e Gallia in Italiam transisse. [26] P. Scipione Nasica et L. Calpurnio Bestia consulibus Iugurthae, Numidarum regi, bellum inlatum est, quod Adherbalem et Hiempsalem, Micipsae filios, fratres suos, reges et populi Romani amicos, interemisset. Missus adversus eum consul Calpurnius Bestia, corruptus regis pecunia, pacem cum eo flagitiosissimam fecit, quae a senatu improbata est. Postea contra eundem insequenti anno Sp. Postumius Albinus profectus est. Is quoque per fratrem ignominiose contra Numidas pugnavit. [27] Tertio missus est Q. Caecilius Metellus consul. Is exercitum a prioribus ducibus corruptum ingenti severitate et moderatione correctum, cum nihil in quemquam cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit. Iugurtham variis proeliis vicit, elephantos eius occidit vel cepit, multas civitates ipsius in deditionem cepit. Et cum iam finem bello positurus esset, successum est ei a C. Mario. Is Iugurtham et Bocchum, Mauritaniae regem, qui auxilium Iugurthae ferre coeperat, pariter superavit. Aliquanta et ipse oppida Numidiae cepit belloque terminum posuit capto Iugurtha per quaestorem suum Cornelium Sullam, ingentem virum, tradente Boccho Iugurtham qui pro eo ante pugnaverat. A M. Iunio Silano, collega Q. Metelli, Cimbri in Gallia victi sunt, et a Minucio Rufo in Macedonia Scordisci et Triballi, et a Servilio Caepione in Hispania Lusitani subacti. Acti sunt et duo triumphi de Iugurtha, primus per Metellum, secundus per Marium. Ante currum tamen Marii Iugurtha cum duobus filiis ductus est catenatus et mox iussu consulis in carcere strangulatus est.