Latin
4.1.5 to 4.1.7
Eutropius, Breviarium Historiae Romanae 4.1.5-7
Not analysed yet
[5] Sp. Postumio Albino Q. Marcio Philippo consulibus M. Fulvius de Aetolis triumphavit. Hannibal, qui victo Antiocho, ne Romanis traderetur, ad Prusiam, Bithyniae regem, fugerat, repetitus etiam ab eo est per T. Quintium Flamininum. Et, cum tradendus Romanis esset, venenum bibit et apud Libyssam in finibus Nicomedensium sepultus est. [6] Philippo, rege Macedoniae, mortuo, qui et adversum Romanos bellum gesserat et postea Romanis contra Antiochum auxilium tulerat, filius eius Perseus in Macedonia rebellavit ingentibus copiis ad bellum paratis. Nam adiutores habebat Cotyn, Thraciae regem, et regem Illyrici, Gentium nomine. Romanis autem in auxilio erant Eumenes, Asiae rex, Ariaratus Cappadociae, Antiochus Syriae, Ptolomaeus Aegypti, Masinissa Numidiae. Prusias autem Bithyniae, quamquam sororem Persei uxorem haberet, utrisque se aequum praebuit. Dux Romanorum P. Licinius consul contra eum missus est et a rege gravi proelio victus. Neque tamen Romani, quamquam superati, regi petenti pacem praestare voluerunt, nisi his condicionibus: ut se et suos senatui et populo Romano dederet. Mox missus contra eum L. Aemilius Paulus consul et in Illyricum C. Anicius praetor contra Gentium. Sed Gentius facile uno proelio victus mox se dedidit. Mater eius et uxor et duo filii, frater quoque simul in potestatem Romanorum venerunt. Ita bello intra XXX dies perfecto ante cognitum est Gentium victum, quam coeptum bellum nuntiaretur. [7] Cum Perseo autem Aemilius Paulus consul III Nonas Septembres dimicavit vicitque eum viginti milibus peditum eius occisis. Equitatus cum rege integer fugit. Romanorum centum milites amissi sunt. Urbes Macedoniae omnes, quas rex tenuerat, Romanis se dediderunt; ipse rex, cum desereretur ab amicis, venit in Pauli potestatem. Sed honorem ei Aemilius Paulus consul non quasi victo habuit. Nam et volentem ad pedes sibi cadere non permisit et iuxta se in sella conlocavit. Macedonibus et Illyriis hae leges a Romanis datae: ut liberi essent et dimidium eorum tributorum praestarent, quae regibus praestitissent, ut appareret, populum Romanum pro aequitate magis quam avaritia dimicare. Itaque in conventu infinitorum populorum Paulus hoc pronuntiavit et legationes multarum gentium, quae ad eum venerant, magnificentissime convivio pavit, dicens eiusdem hominis esse debere et bello vincere et in convivii apparatu elegantem esse.