Latin
6.1.13 to 6.1.16
Eutropius, Breviarium Historiae Romanae 6.1.13-16
Not analysed yet
[13] Tigrani deinde Pompeius bellum intulit. Ille se ei dedidit et in castra Pompeii sexto decimo miliario ab Artaxata venit ac diadema suum, cum procubuisset ad genua Pompeii, in manibus ipsius conlocavit. Quod ei Pompeius reposuit honorificeque eum habitum regni tamen parte multavit et grandi pecunia. Adempta est ei Syria, Phoenice, Sophanene; sex milia praeterea talentorum argenti indicta, quae populo Romano daret, quia bellum sine causa Romanis commovisset. [14] Pompeius mox etiam Albanis bellum intulit et eorum regem Oroden ter vicit, postremo per epistulas ac munera rogatus veniam ei ac pacem dedit. Hiberiae quoque regem Artacen vicit acie et in deditionem accepit. Armeniam minorem Deiotaro, Galatiae regi, donavit, quia socius belli Mithridatici fuerat. Attalo et Pylaemeni Paphlagoniam reddidit. Aristarchum Colchis regem imposuit. Mox Ituraeos et Arabas vicit. Et cum venisset in Syriam, Seleuciam, vicinam Antiochiae civitatem, libertate donavit, quod regem Tigranen non recepisset. Antiochensibus obsides reddidit. Aliquantum agrorum Daphnensibus dedit, quo lucus ibi spatiosior fieret, delectatus loci amoenitate et aquarum abundantia. Inde ad Iudaeam transgressus est, Hierosolyma, caput gentis, tertio mense cepit XII milibus Iudaeorum occisis, ceteris in fidem acceptis. His gestis in Asiam se recepit et finem antiquissimo bello dedit. [15] M. Tullio Cicerone oratore et C. Antonio consulibus, anno ab urbe condita sexcentesimo octogesimo nono, L. Sergius Catilina, nobilissimi generis vir, sed ingenii pravissimi, ad delendam patriam coniuravit cum quibusdam claris quidem, sed audacibus viris. A Cicerone urbe expulsus est. Socii eius deprehensi in carcere strangulati sunt. Ab Antonio, altero consule, Catilina ipse victus proelio est et interfectus. [16] Sexcentesimo nonagesimo anno urbis conditae D. Iunio Silano et L. Murena consulibus Metellus de Creta triumphavit, Pompeius de bello piratico et Mithridatico. Nulla umquam pompa triumphi similis fuit. Ducti sunt ante eius currum filii Mithridatis, filius Tigranis et Aristobulus, rex Iudaeorum; praelata est ingens pecunia et auri atque argenti infinitum. Hoc tempore nullum per orbem terrarum grave bellum erat.