# Breviarium Historiae Romanae 8.1.14-18

Eutropius, Breviarium Historiae Romanae, 8.1.14 to 8.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eutropius-2/breviarivm-historiae-romanae/8.1.14

[14] Hic permisit viris clarioribus, ut convivia eodem cultu quo ipse et ministris similibus exhiberent. In editione munerum post victoriam adeo magnificus fuit, ut centum simul leones exhibuisse tradatur. Cum igitur fortunatam rem publicam et virtute et mansuetudine reddidisset, obiit XVIII imperii anno, vitae LXI, et omnibus certatim adnitentibus inter Divos relatus est. [15] Huius successor L. Antoninus Commodus nihil paternum habuit, nisi quod contra Germanos feliciter et ipse pugnavit. Septembrem mensem ad nomen suum transferre conatus est, ut Commodus diceretur. Sed luxuria et obscenitate depravatus gladiatoriis armis saepissime in ludo, deinceps etiam in amphitheatro cum huiusmodi hominibus dimicavit. Obiit morte subita atque adeo, ut strangulatus vel veneno interfectus putaretur, cum annis XII post patrem et VIII mensibus imperasset, tanta execratione omnium, ut hostis humani generis etiam mortuus iudicaretur. [16] Huic successit Pertinax, grandaevus iam et qui septuagenariam attigisset aetatem, praefecturam urbi tum agens, ex senatus consulto imperare iussus. Octogesimo die imperii praetorianorum militum seditione et Iuliani scelere occisus est. [17] Post eum Salvius Iulianus rem publicam invasit, vir nobilis et iure peritissimus, nepos Salvii Iuliani, qui sub Divo Hadriano perpetuum conposuit edictum. Victus est a Severo apud Mulvium pontem, interfectus in Palatio. Vixit mensibus septem, postquam coeperat imperare. [18] Hinc imperii Romani administrationem Septimius Severus accepit, oriundus ex Africa, provincia Tripolitana, oppido Lepti. Solus omni memoria et ante et postea ex Africa imperator fuit. Hic primum fisci advocatus, mox militaris tribunus, per multa deinde et varia officia atque honores usque ad administrationem totius rei publicae venit. Pertinacem se appellari voluit in honorem eius Pertinacis, qui a Iuliano fuerat occisus. Parcus admodum fuit, natura saevus. Bella multa et feliciter gessit. Pescennium Nigrum, qui in Aegypto et Syria rebellaverat, apud Cyzicum interfecit. Parthos vicit et Arabas interiores et Adiabenos. Arabas eo usque superavit, ut etiam provinciam ibi faceret. Idcirco Parthicus, Arabicus, Adiabenicus dictus est. Multa toto orbe Romano reparavit. Sub eo etiam Clodius Albinus, qui in occidendo Pertinace socius fuerat Iuliano, Caesarem se in Gallia fecit, victusque apud Lugdunum et interfectus.

---

Eutropius, BREVIARIVM HISTORIAE ROMANAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eutropius.html.
