# Breviarium Historiae Romanae 8.1.19-23

Eutropius, Breviarium Historiae Romanae, 8.1.19 to 8.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eutropius-2/breviarivm-historiae-romanae/8.1.19

[19] Severus tamen praeter bellicam gloriam etiam civilibus studiis clarus fuit et litteris doctus, philosophiae scientiam ad plenum adeptus. Novissimum bellum in Britannia habuit, utque receptas provincias omni securitate muniret, vallum per CXXXIII passuum milia a mari ad mare deduxit. Decessit Eboraci admodum senex, imperii anno sexto decimo, mense tertio. Divus appellatus est. Nam filios duos successores reliquit, Bassianum et Getam, sed Bassiano Antonini nomen a senatu voluit inponi. Itaque dictus est M. Aurelius Antoninus Bassianus patrique successit. Nam Geta hostis publicus indicatus confestim periit. [20] M. igitur Aurelius Antoninus Bassianus, idemque Caracalla, morum fere paternorum fuit, paulo asperior et minax. Opus Romae egregium fecit lavacri, quae thermae Antoninianae appellantur, nihil praeterea memorabile. Inpatientis libidinis, qui novercam suam Iuliam uxorem duxerit. Defunctus est in Osdroena apud Edessam moliens adversum Parthos expeditionem anno imperii sexto, mense secundo, vix egressus quadragesimum tertium annum. Funere publico elatus est. [21] Deinde Opilius Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno facti imperatores nihil memorabile ex temporis brevitate gesserunt. Nam imperium eorum duum mensium et unius anni fuit. Seditione militari ambo pariter occisi sunt. [22] Creatus est post hos M. Aurelius Antoninus. Hic Antonini Caracallae filius putabatur, sacerdos autem Heliogabali templi erat. Is cum Romam ingenti et militum et senatus expectatione venisset, probris se omnibus contaminavit. Inpudicissime et obscenissime vixit, biennioque post et octo mensibus tumultu interfectus est militari et cum eo mater Symiasera. [23] Successit huic Aurelius Alexander, ab exercitu Caesar, a senatu Augustus nominatus, invenis admodum, susceptoque adversus Persas bello Xerxen, eorum regem, gloriosissime vicit. Militarem disciplinam severissime rexit. Quasdam tumultuantes legiones integras exauctoravit. Adsessorem habuit vel scrinii magistrum Ulpianum, iuris conditorem. Romae quoque favorabilis fuit. Periit in Gallia militari tumultu tertio decimo imperii anno et die nono. In Mamaeam, matrem suam, unice pius.

---

Eutropius, BREVIARIVM HISTORIAE ROMANAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/eutropius.html.
