Latin
De Vitale primo Rhacusę huius nominis episcopo
Euzebije Kaboga, De exemplis illustrium virorum 10
Unproofread scanNot analysed yet
Debet Rhacusa multis uariisque nominibus Vitali primo huius nominis suo episcopo. Hunc siquidem sanctissimum antistitem morum integritas et spectabilis exactissimę uitę innocentia Deo in paucis acceptum, urbique et Ecclesię magno fuisse usui et decori clarissima attestarunt opera quibus posteris eximium uirtutis documentum dedit. Cura enim et multa sui muneris uigilantia, quę nobilissimę religiosęque ciuitati ornamentum esse possunt, expleta cumulataque non postremo reipublicę emolumento dedit. Quandoquidem prę omnibus qui uel precessere uel subsecuti sunt patientissimum et impigrum expediendis magnis se rebus, et patriam doctis et religiosis uiris et quęque ad animarum salutem spectare uisa sunt frequentem redidit. Strenua in Lacromensis cęnobii fundatione nauata opera, dignus etiam fuit qui a Deo in gratiam haberet urbi cęlicolarum exorare patrocinia, dum ibi sacra horum pignora sibi diuinitus reuelata importat.