# De exemplis illustrium virorum 18

Euzebije Kaboga, De exemplis illustrium virorum, De Bernardo Binciola. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euzebije-kaboga/de-exemplis-illustrium-virorum/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euzebije-kaboga/de-exemplis-illustrium-virorum/18

Ne religiosę Binciolę familię sua inter ciues laus deesset, satis pręstantia Bernardi Marini filii fecit, cuius spectabilis et religiosa cęteris conuersatio posteris multę uirtutis exemplar esse potuit. Animus enim a primis fere annis diuinam spirans seruitutem suspensus, supernis affixus, non nisi circa et ecclesias et monasteria diuersantem paginasque Diuinę scripturę perscrutantem detineri potuit et nisi generosę stirpis, cuius sobolis propagandę se solum relictum męrebat, necessaria cura importunius admonere uideretur, Benedictini instituti normam, quam sumis habebat in uotis, prorsus excoluisset, cuius sola exterioris indumenti lacerna sibi defuit, quam tamen obitus sui die impartienda procurare non destitit. Ac ita respublica (cui domi fide et sapienti consilio, foris uero laboriosis negotiis presto semper fuit) non solum sibi studiosum, sed etiam litteris preclaraque scientia exornatum non ad postremam nominis sui accessionem habuit, ne nichilum quidem a sua pietate auocatum; ita enim labentis generis excipiendi operam dedit ut in eo religionis quoque propagandę memoria nunquam excideret. Virtute in hoc magis quam diuitiis commendari semper enitens et his totum uitę cursum maximis in laboribus perpetuis ac indefessis uerę pietatis cultor summa cum laude exegit, celebris assidua religiosorum uirorum et grauissimorum patriciorum consuetudine, castoque et sancto sermone, qui uel ad excolendos animos, uel ad componendos mores multa sale conditus plurimum faciebat.

---

Euzebije Kaboga, De exemplis illustrium virorum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/caboga01.croala2985887.croala-lat1.xml.
