# De exemplis illustrium virorum 19

Euzebije Kaboga, De exemplis illustrium virorum, De Joanne Stoico, episcopo Argentinę. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euzebije-kaboga/de-exemplis-illustrium-virorum/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euzebije-kaboga/de-exemplis-illustrium-virorum/19

Qui Joannis Stoici insignia, quę multa eruditio ad religiosam pręstitit uitam, satis contemplatus fuerit, haud quidem difficulter animaduertere poterit illum satis declarasse uirtutem lucis prosequi naturam, neque enim generis obscuritas, quę fortuna ex infima Rhacusanę plebis gente dederat, Predicatorum familiam amplexo aliquid obsistere potuit, quominus decorem suum externis prolatum extensumque comendaret. Res quippe gestę et uita innocentissime acta, precipue uero sacra theologię scientia, clarissimos inter sacros suę ętatis homines nomen dedere, ita ut apostolicum apud Constantinopolitanum imperatorem agens nuntium, opera Christianę reipublicę strenue nauata plurimum laudis nec imerito retulisse uisus est. Tanti enim eius officii munera apud patres Basiliensis concilii e totius Christiani eruditione orbis celebritateque euocatis uisa sunt, ut uiri dignitatem amplissimo cardinalatus gradu augere non dubitarent. Sed quamuis illa synodus principio legitime congregata fuisset, non tamen omnia eius acta ab eo cui iure apostolicum contigit tenere tronum approbata fuere, sed illa tantum, quę Martini V. et Nicolai V. litteris continentur, ubi et hunc cardinalium numero minime ascriptum uidetur. Ferunt tamen exornatissimum Argentinę nobilissimę urbis Germanię pręsulem dedisse, sed mortalitatem et corporis huius spolia Basileę ad cęlum amigrans dimisit, ubi et mausoleum eius cernitur et ipsi urbi bonarum litterarum studiosisime insigni librorum manuscriptorum legato satis sui memoriam commendauit. Scripsit quędam, e quibus opus instructum ad patres Concilii Basiliensis contra husitas librum unum. Reuerendissimi †Veniem.

---

Euzebije Kaboga, De exemplis illustrium virorum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/caboga01.croala2985887.croala-lat1.xml.
