Latin
De alia quadam muliere quam diabolus in exitu sui a corpore falsis criminibus o…
Euzebije Kaboga, De exemplis illustrium virorum 22
Unproofread scanNot analysed yet
Quam autem antiqui hostis immanes in nostram pernitiem existant conatus, quum multis sępe aliis, tum uel his potissimum deprehendere satis est, quibus nuper christianissimam quendam mulierculam, a spe et fide eam decidere attentans, agentem iam animam, procacius aggressus est, ipsam crudelissime minitans ac deterrens cęlestia nunquam subituram sed mox ad Tartara, utpote rapacem ruituram. Obiciebat autem ei, cum nil aliud haberet (erat enim christianissima et satis religiosa fęmina) illam coronam, ut uocant, orariam sodali detinuisse. Ad quę ipsa: “Etsi”, inquiens “licite”, pro his scilicet quę debebat, “nec sine domine uoluntate possiderem, ne tamen alicuius inique calumnię locus tibi aliquando pateret”, ancilla extemplo aduocata traditaque pretensa corona, iniunxit hanc domine citius restituendam. “Et quidnam ultra”, aduersario inquiens, “mihi opponas? Habebis certe nihil”, sicque omni oppositione semota tranquilla et pacata in Domino quieuit .