# De exemplis illustrium virorum 3

Euzebije Kaboga, De exemplis illustrium virorum, Prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euzebije-kaboga/de-exemplis-illustrium-virorum/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euzebije-kaboga/de-exemplis-illustrium-virorum/3

Non possum non uehementer admirari tacitusque mecum laudare uirtutes et sapientiam qua Rhacusanam rem ita a primis incunabulis institui contigit ut facile suo progressu gentis ingenia et animorum integritatem significare potuerit. Quę enim uirium suarum potentia minus consequi potuit, fide, iustitia et multa numinis pietate, longe lateque fama nominis extensa, obtinuit maximorumque orbis regum et principum gratia, studio et suauissimo affectu firmauit et auxit. Vbi et cuique spectare licebit non solum autorum pręstantiam sed insequentium quoque non uulgaris uirtus quem suis laboribus ac uigiliis fructum sibi pepererit. Satis enim partis non nihil addidisse uidetur, dum optimis, que iacta fundamenta erant, sanctissimarum legum, quę genti dedere, diligenti exactaque et fideli obseruantia reliquum ędificii exigerent, sine quibus nulla ciuitas firma stabilisque esse potest, nullum imperium diuturnum et florens. Vt ergo horum aliquam memoriam posterorum documentis tradere possimus , uel paucorum huius urbis illustrium uirorum ex tam numerosa multitudine (quam tot seculorum ętates protulisse ambiguum non est, etsi horum nomen non alicuius scriptoris beneficio iniuriam temporis effugere potuerit), virtutes et horum in patriam benefacta aliquo scripturę monumento commendare opere pretium uisum est, quum factorum exempla, pręsertim domestica, prę illis quę uerbis exhibentur multo efficaciora ad uirtutem calcaria habentur, et illa quidem pręclarorum uirorum, quę Rhacusanum nomen et domi et foris satis illustrare possent non deerunt, ubi primos eius conditores non imerito uindicare uidentur.

---

Euzebije Kaboga, De exemplis illustrium virorum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/caboga01.croala2985887.croala-lat1.xml.
