Latin
De Polimiro Bello, Illirici rege, urbis Rhacusanę instauratore
Euzebije Kaboga, De exemplis illustrium virorum 6
Unproofread scanNot analysed yet
Haud profecto incongruum esse existimo Polimirum regem Rhacusanorum ciuium numero ascribere, et si minime natalium iure, at certe beneficii magnitudine, quod non solum illa adęquare, sed multo etiam superare certum est. Ecquis non uidet in huius clarissimi uiri opere magnanimi et religiosi principis generosum et pium simul elucere animum? Qui regium stema, quo ortus erat, non magis bellica uirtute, que et Belli cognomen indiderat, quam pietate exhornauit. Studio enim optimatum regni sui ad auita sceptra euocatus, affinitate, quam paricidii scelus infecerat, iam merito extincta, postquam Seislaui patruelis impietas aliquandiu exulare fecisset, ex sanctitatis asilo Romę, religione satis imbutus, pietati apprime studens, urbe sacra martyrum pignora ad regni sui auspicia felicius capesenda, permissu Romani pontificis asportat, nobilissimo frequentique illo suo comitatu egresus, et ubi primum nauibus Dalmatiam appulit, clarissimi facinoris aliquod emolumentum dare studens, ibi Rhacusę urbem ,quam Epidauritani dirrutę patrię loco quamuis perexiguis initiis excitare moliti fuerant, Sarracenicaque uis progressum inhibuerat, felici omine instaurare aggressus est, arce ęditissimis rupibus extructa ad tutelam et munimen urbis, quam ad Epidauritanos suorum frequentia, qui se affinitate contingebant satis excoluit; Senatui allectoque ex utrisque curam et horum procurationem tradidit ędibusque, quas protomartyris numini excitatas dicarat, exornat diuorumque numine sanctorum artuum depositione expleuit, quibus et adhuc maxima ueneratione memorabilis perdurat ; et ne quid tandem nouę urbi deesset, episcopum Epidauritanum nutu Apostolicę Sedis donat. Unde ferunt et principi memorię (cui ob ingentia beneficia conditoris detulere nomen) ęri, cuius adhuc in uenalibus usus, capitis expressam asseruari effigiem.