# Sententiae 1.107-135

Evagrius Monachus, Sententiae, 1.107 to 1.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evagrius-monachus/sententiae/1.107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evagrius-monachus/sententiae/1.107

Si introiveris vicum, non proximaveris mulieribus; et non moratus fueris sermocinari cum eis; quemadmodum enim si quis glutiat hamum, sic abstrahetur anima tua. Longanimis monachus impassibilitate gaudebit: qui aulem exacerbat fratres suos, odibilis erit. Mansuetum monachum diligit Dominus; turbulentum autem repellit a se. Piger monachus murmurabit: et somniculosus dolorem capitis fingit. Si contristatus fuerit frater tuus, consolare illum; et si dolet, condole illi: hoc enim faciens laetificabis cor ejus, et thesaurum magnum libi cumulabis in coelis. Monachus, qui dissimulat custodire sermones patris, maledicet canis patris sui, et derogabit vitae filiorum ejus: Dominus autem annullabit cum. Qui occasionem quaerit, separabit se a fratribus; patrem autem suum incusabit. Ne dederis auditum tuum sermonibus qui sunt contra patrem tuum, et non suscites animam inhonorantis illum; ut non Dominus irascatur in operibus tuis, et deleat nomen tuum de libro vivorum. Qui obedit patri monasterii, diligit semetipsum: qui autem contradicit ei, incidet in mala. Beatus monachus, qui custodit praecepta Domini: et sanctus, qui servat sermones patrum suorum. Piger monachus multa detrimenta patietur: si autem perstiterit in audacia, et habitum suum adjiciet perdere. Qui custodit linguam suam dirigit vias suas: et qui servat cor suum implebitur scientia. Monachus bilinguis turbat fratres; fidelis autem agit quiete. Qui confidit in sua continentia, hic cadet: qui autem humiliat seipsum, exaltabitur. Ne dederis te saturitati ventris, et non implearis somno nocturno: hoc enim modo efficieris mundus, et spiritus Domini superveniet in te. Psallentis viri conquiescet indignatio: et qui longanimis est, interritus erit. Ex mansuetudine generatur scientia; ex ferocia autem inscitia. Sicut aqua dat incrementum plantationi, sic humiliatio iracundiae exaltat cor. Qui investigat convivia, exstinguetur lumen ejus; anima autem ejus videbit tenebras. Pondera in statera panem tuum, et bibe ad mensuram aquam luam: et spiritus fornicationis fugiet abs te.

---

Evagrius Monachus, Sententiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp382/tmp382/tmp382.tmp382.opp-lat1.xml.
