Latin
1.24 to 1.51
Evagrius Monachus, Sententiae 1.24-51
Unproofread scanNot analysed yet
Si aemularis Christum, beatus efficieris: morte autem ejus morietur anima tua, et non contrahes a carne tua malitiam: sed erit processus tuus sicut ortus stellae; et resurrectio tua, tamquam sol fulgebit. Vae iniquo in die mortis, et injustus peribit in tempore malo. Quemadmodum enim evolavit corvus e nido suo, sic immunda anima e corpore suo. Animas justorum deducent Angeli: animas autem malorum suscipient daemones. Quocumque ingressa fuerit malitia, ibi et ignorantia: corda autem justorum implebuntur scientia. Immisericors monachus inops erit: enutriens autem pauperes haereditabit thesauros. Melior est paupertas cum scientia, quam divitiae cum ignorantia. Ornamentum capitis corona; ornamentum autem cordis scientia Dei. Posside scientiam, et non argentum; et sapientiam super divitias multas. Justi haereditabunt Dominum: sancti autem nutrientur ab eo. Qui miseretur pauperibus, exterminat iram: et qui nutrit eos, implebitur bonis. In corde mansueto requiescit sapientia: sedes autem impassibilitatis anima bene operans. Fabricatores malorum percipient mercedem malam: fabricatoribus autem bonorum dabitur merces bona. Qui ponit laqueum comprehenditur in eo: et qui occultat illum, disperiet ab eo. Melior est saecularis mansuetus, quam Monachus furiosus et iracundus. Scientiam disperdit iracundia; longanimis autem congregat eam. Sicut ventus auster vehemens est in pelagus, sic furor in corde viri. Qui orat frequenter effugiet tentationes negligentis autem cor conturbabunt cogitationes. Non te delectet vinum et te non illiciat caro. Ne enutrias carnes corporis tui, et cogitationes turpes deficient a te. Ne dicas: hodie festus dies, et bibamus vinum; ei crastino Pentecoste, et manducabo carnem: eo quod non est festivitas apud monachos in terra ad replendum ventrem suum. Pascha Christi transitus a malitia est: Pentecoste autem ejus, resurrectio animae. Pentecoste Domini, suscitatio charitatis: qui autem odit fratrem suum, cadit in ruina magna.