Latin
1.78 to 1.106
Evagrius Monachus, Sententiae 1.78-106
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc enim de aere conturbabunt le inimici, noctes autem terribiles suscipient te. Conversationem monachi custodit scientia: qui autem ab ea discedit, incidit in latrones. De petra spiritali manat fluvius; anima autem bene agens bibit ex eo. Vas electionis anima munda: immunda autem replebitur amaritudine. Absque lacte non enutrietur infans: et sine impassibilitate non exaltabitur cor. Charitatem antecedit impassibilitas: scientiam autem praecedit dilectio. Scientiae adjicietur sapientia: impassibilitatem vero generat prudentia. Timor Domini generat sapientiam: fides aulem Christi donat timorem Dei. Sagitta candens incendit animam; vir autem operator boni exstinguit eam. Clamorem et blasphemiam aversatur scientia: sermones autem dolosos fugit sapientia. Suave est mel, et dulcis favus: scientia autem Dei dulcior ambobus. Audi, monache, sermones patris tui, et ne irritas facias eruditiones ejus. Cum miserit te, obaudi ei, et quantum ad mentem comitere cum eo: hoc enim modo effugies cogitationes malas, et maligni daemones non praevalebunt adversum te. Si crediderit tibi pecuniam, non dispergas illam: et si superoperatus fueris, non delineas apud te. Malus dispensator contribulabit animas fratrum; et memor malitiae non miserebitur eorum. Qui disperdit substantiam monasterii, fraudat Deum: et qui negligit eam, non erit impunitus. Iniquus dispensator, distribuit male; justus autem ut dignum est dispensabit. Qui male loquitur de fratre suo exterminabitur: negligens autem egentem non videbit lumen. Melior est saecularis in infirmitate serviens fratri, quam anachoretes qui non miseretur proximo suo. Insipiens monachus negligit instrumenta artis suae; sapiens autem curam habebit illorum. Ne dixeris, hodie maneo, et eras exibo: quia non in sapientia cogitasti de hoc ipso. Circuitor monachus meditabitur sermones falsos; proprium autem ludificabitur patrem. Qui exornat vestimenta sua, et implet ventrem suum, hic pascit cogitationes turpes, et cum sanctis concilium non habebit.