Latin
2.69 to 2.95
Evagrius Monachus, Sententiae 2.69-95
Unproofread scanNot analysed yet
et virgo adjuncta viro non erit innocens. Melior mulier mansueta virgine animosa et iracunda. Quae attrahit in risu sermones viri, similis est circummittenti laqueum collo suo. Sicut margarita in fundibulo aureo; sic virginitas cooperata reverentia. Cantica daemonum et tibiae resolvunt animam, et disperdunt fortitudinem ejus quam custodi per omnia, ut non exprobrabilis fias. Non delecteris in risu, et vituperantibus non laeteris: quoniam Dominus derelinquet eas. Non exprobrabis sotorem tuam edentem, et in abstinentia tua non exalteris: non enim scis quid cogitavit Dominus, aut quis stabit in conspectu ejus. Quae miseretur liventibus oculis suis, et tabescentibus carnibus suis, non laetabitur super impassibilitate animae. Gravis abstinentia, et vix dirigibilis castitas: sed nihil dulcius coelesti sponso. Animae virginum illuminabuntur: animae autem immundarum videbunt tenebras. Vidi viros corrumpentes virgines in doctrinis suis, et vanam facientes virginitatem carum. Tu autem audi, filia, doctrinas Ecclesiae Dei, et nemo alienus persuadeat tibi. Deus fundavit coelum et terram, et providit omnibus, et laetatur in eis; et non est angelus non capax malitiae, et non est daemon natura malus: utrumque enim liberi arbitrii fecit Deus. Sicut homo ex corpore corruptibili et anima subsistit rationabili; sic enim et Dominus noster natus est sine peccato, manducans manducavit, et crucifixus, crucifixus est: non erat visio ficta in oculis hominum. Erit mortuonum resurrectio, et mundus transibit iste: et nos spiritalia accipiemus corpora. Justi haereditabunt lumen; impii autem inhabitabunt tenebras. "Virginis oculi Deum videbunt. aures autem virginis audient verba ejus. Virginis os osculabitur sponsum suum: odoratus autem virginum in odore unguentorum ejus curret. Manus virginis palpabunt Dominum; et castitas carnis acceptabilis illi erit. Virginis anima coronabitur, et cum sponso suo vivet semper. Vestimentum spiritale dabitur ei, et cum angelis in coelis feriabitur.