Latin
DE DIMENSIONE
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Concipiamus iam ipsam libram Mecanicam vltrà stellatam libram firmamenti in infinitam distantiam esse prouectam; quis non intelligit fila suspensionum iam non ampliùs conuergentia, sed exactè parallela fore? Quando ego considero libram, figuras Geometricas ponderantem, non concipio illam esse inter cartas librorum in quibus depicta conspicitur; neque suppono punctum, ad quod magnitudines ipsius tendunt, esse centrum terrae; sed libram fingo in infinitum re motam esse ab eo puncto, ad quod ipsius grauia contendunt. Si posteà ibi conclusero triangulum aliquod triplum esse cuiusdam spatij; retrahatur imaginatione ipsa libra ad nostras regiones; concedo quòd retractâ librâ destruetur aequidistantia filorum suspensionis, sed non ideò destruetur proportio iam demonstrata figurarum. Peculiare quoddam beneficium habet Geometra, cum ipse abstractionis ope, omnes operationes suas mediante intellectu exequatur. Quis igitur mihi hoc negauerit, si libeat considerare figuras appensas ad libram, quae quidem libra vltra mundi confinium in infinitam distantia remota supponatur? Vel quis proibebit considerare libram in superficie terrae constitutam, cuius tamen abstracta magni tudines tendant, non ad medium terrae punctum, sed ad centrum caniculae, siue stellae polaris? Triangula ¶bolae, immò etiam sphęrae, cylindrique Geometrici, cum nullam per se habeant motus differentiam, non magis ad ipsius terrae, quam ad Saturni centrum contendunt. Destruit ergò beneficium suum quisquis figuras illas, tamquam ad vnicum terrae centrum tendentes, contemplatur. Cur denique non licebit mihi considerare puncta cuiuscunque figurae eiusmodi virtute praedita, vt singula versus eandem mundi plagam per lineas inter se parallelas aequali momento contendant?