# Opera geometrica 10

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, DEFINITIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/10

DEFINITIONES. IViuscunque poligoni regularis latera habentis numero paria, Diagonalem voco lineam, quae per oppositos figurae angulos ducitur. Catetum verò voco lineam, quae puncta media laterum oppositorum connectit: siue earumdem semis ses. Cuiuscunque verò poligoni regularis latera habentis numero imparia, catetum voco lineam, quae ab vno angulo per centrum figurae extenditur. 2. Si poligonum quodcunque regulare conuertatur, siuè cir ca diagonalem, siue circa catetum, donec ad eum locùm redeat vnde caepit moueri, solidum illud quod ex reuolutione circumscribitur sphaerale solidum appellare visum est. Parilaterum quidem si poligonum habuerit latera numero paria, Imparilaterum verò, quando poligonum latera numero imparia habebit. Si cylindrus, siue conus, vel etiam coni frustum plano per axem ducto sectum sit: communem secantis plani, & curuae superficiei sectionem vocabimus latus cylindri, siue coni, siue fru sti conici. Suppositiones. Supponimus. cuiuscunque prismatis circà cylindrum aequeal tum descripti, superficiem maiorem esse cylindri ipsius superficie. Cylindricam verò superficiem maiorem esse superficie prismatis inscripti, basim habentis regularem. exceptis semper basibus. Item pyramidis circa conum descriptę superficiem ma iorem esse ipsius coni superficie; Inscriptae verò pyramidis & re gularem basim habentis, supponimus superficiem minorem esse conica superficie. Demonstrantur haec apud Archimedem propos. 9. 10. 11. 12 lib. 1. de Sph. & Cyl. Si quis verò ea tamquam nota admittere velit, totum libellum nostrum percurrere poterit. ta quamlibet multiplicationem; similique peracta conitructione vt supra; erit tam multiplex recta EM rectae EB, quàm multiplex est cylindrica superficies EN, superficiei EC, Manifestum ergo est, quod si recta EG maior fuerit, siue minor, vel aequalis, rectę EM: tunc etiam cylindrica superficies EL, maior erit, siue minor, vel ęqualis superficiei EN: & hoc semper: Propterea erit, vt AE ad EB, ita superficies AEFD, ad superficiem EBCF. Quod erat demonstrandum.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
