Latin
PROPOSITIO
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 100-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO I I. Omenta grauium ęqualium super planis inaequaliter inclinatis, eandem tamen eleuationem habentibus, sunt in reciproca ratione cum longitudinibus planorum. Sint plana ab, bc inaequaliter inclinata, &ad idem punctum b. eleuata Sintque in eisdem planis aequalia grauia 4 &c. Dico momentum grauis c ad momentum grauis a, esse reciprocè, vt Ab, ad be. Fiatvt ab, ad be, ita graue a ad graue aliud d, &ponatur d. in plano be. Ergò per praecedentem erunt ipsorum A, &d momenta aequalia, Momentum autem e. ad momentum d, est vt moles ad molem (quia sunt in eodem plano) hoc est vt moles a, ad molem d: hoc est vt ab, ad bc. Est ergo momentum c. ad d, vel ad momentum a. ipsi momento d. aequale, vt ab, ad bc. Quod erat &c. Aliter. Idem quod hic demonstrauimus ex Prima Propositione, quae sumpto principio deducebat ad impossibile, ostendetur etiam absolutè, &affirmatiuè ex ipsis Mechanicae principijs. Lemma.