# Opera geometrica 100-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/100-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/100-2

PROPOSITIO I I. Omenta grauium ęqualium super planis inaequaliter inclinatis, eandem tamen eleuationem habentibus, sunt in reciproca ratione cum longitudinibus planorum. Sint plana ab, bc inaequaliter inclinata, & ad idem punctum b. eleuata Sintque in eisdem planis aequalia grauia 4 & c. Dico momentum grauis c ad momentum grauis a, esse reciprocè, vt Ab, ad be. Fiatvt ab, ad be, ita graue a ad graue aliud d, & ponatur d. in plano be. Ergò per praecedentem erunt ipsorum A, & d momenta aequalia, Momentum autem e. ad momentum d, est vt moles ad molem (quia sunt in eodem plano) hoc est vt moles a, ad molem d: hoc est vt ab, ad bc. Est ergo momentum c. ad d, vel ad momentum a. ipsi momento d. aequale, vt ab, ad bc. Quod erat &c. Aliter. Idem quod hic demonstrauimus ex Prima Propositione, quae sumpto principio deducebat ad impossibile, ostendetur etiam absolutè, & affirmatiuè ex ipsis Mechanicae principijs. Lemma.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
