# Opera geometrica 100

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/100

aequales, quia idem funiculus est, tam ac b, quam ecd. Demptoque communi ec b remanent aequales ae, bd. Ducatur ef parallela ipsi cb, & connectantur puncta e d. Est igitur graue a, ad graue b. vt ac ad eb, hoc est vt ae ad ef, hoc est bd. ad ef, hoc est dg ad ge reciprocè. Est ergo punctumg cenrum grauita tis commune grauium connexorum, & est in eadem linea horizontali in qua fuerat antequàm grauia mouerentur. Duo ergo grauia simul colligata mota sunt, & eorum commune centrum grauitatis non descendit. Quod est contra p. aemissam aequilibrij legem.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
