# Opera geometrica 101

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/101

Momentum totale grauis ad momentum quod habet in plano inclinato, est vt longitudo ipsius plani inclinati ad perpendi culum. Sit circa centrum 2. sphaera grauis in plano eleuato bc. & sit plani perpendiculum ce. dico momentum totale grauis ad momentum peculiare quod habet in plano bC, esse vt be, ad ce. Producaturrecta da. per contactum d, & per centrum a. quae ideo perpendicularis erit ad planumOc. & quolibet centro F. fiant quadrantis portiones à g, ab. & ducaturfg. horizontalis, & di, al. vtraque ad horinzontem perpendicularis. Iam Angulus s ac. rectus est, & angulib, c. simul aequales sunt recto, ergò ablatis idc, dce, alternis paralbelarum, remanent aequales fai, &b. Sunt ideo similia duo triangula rectangulafdi, bcë. Iam sic. Sed quando graue circumfertur à semidiametrosh, siue fa, manente puncto? tunc momentum totale eius, hoc est, momentum quod habet in situ B, ad momentum quod habet in sitis λ, est vt hf. ad fI, siue af. ad fI, hoc est àξ. ad †1, vel be. ad ce. ob similitudinem triangulorum. Quod erat δc, Quod autem idem momentum sit grauis constituti, siue in puncto a quadrantis ab, siue in puncto d. quadrantis dg, siue in puncto d. plani tangentis, dubitandum non videtur; quan doquidem angulus contingentiae inclinationem non minuit, neque auget Hinc Propositio secunda iterum. Momenta grauium aequalium super planis inaequaliter inclinatis sunt in reciproca ratione cum longitudinibus planorum, Momentum in 2. ad totale momentum, per praecedeus lemma, est vt ed, ad cb; totale autem momentum ad momentum in e. est vt sc.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
