# Opera geometrica 103-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, XXXILA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/103-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/103-2

Nam, sumatur in sagitta bà quoduis punctum n, per quod transeat sphaerica superficies OnY, priori concentrica in segmento, & circulus cuius radius n hasi parallelus in conoïde, Eritque curua superficies ab C, ad cur uam OnY, ut cir ulus exradio ab, ad circulum ex radio on, ob aequalitatem: siue ut quadratum ab ad on, uel ut rectangulum ib d, ad rectangulum hnd. siue, in subduplis, ut reetangulum gb, ad gnd; siue (ob hyperbolam) ut quadratum Bt, ad quadratum nm; siue ut circulus radio bs, ad circulum ex radio nm. Sed antecedentia sunt aequalia per suppositionem, ergo aëqualis erit superficies curua onr, circulo cuius radius um. Et hoc semper; ergo omnes omnibus; nempe sphaerae segmentum minus aequale erit conoidi hyperbolico. Quod erat &c. Quandò verò segmentum sphaerae fuerit hemisphaerium, demonstratur aequale cono, qui basim habeat, ęqualem curuae superficiei haemisphęrij, & altitudinem eandem Quando verò fuerit segmentum sphaerae majus, tunc ostendetur aequale duobus solidis nempe frusto cuidam recto conoidis hyperbolici, cuius maior basis sit aequalis curuae superficiei segmenti sphaerici, latus versum sit excessus sagittae segmenti suprà radium sphaerae, altitudo verò exc essus diametri suprà sagittam. Et cono cuidam, super minori basi praedicti frusti constituto, cum altitudine, quae sit aequalis lateri verso ipsius frusti. Facilis demonstratio est, quamquam propositio difficilis videatut Concor dantia praecedentis demonstrationis, cum doctrina Archimedis. SHm Sumpta praecedenti constructione & figura; Esto Conoides hyperbolicum eds quod ostensum est aequale minori segmento sphaerae ab c. Dico illud, etiam ex doctrina Archimedis, ęquale esse praedicto segmento sphaerico ab c. Producatur iu ęqualis radio sphaerae; eritque segmentum minus ab C, ad conum ab cvt ud ad di. Ponatur etiam td sesquialtera ipsius gò. Eritque conoides ea f, ad conum edf, vt tb ad bg.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
