Latin
XXXILA
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 104
Unproofread scanNot analysed yet
Iam: segmentum sphaericum, ad conum suum ab C, est vt ud ad di: conus autem ab c, ad conum aeque altum eàf, est vt quadratum ad, ad quadratum eb; siue ad quadr. ab; nempe vt rectangulum ido, ad rectang. ib d, siue vt eorumdem altitudines, di ad ib; Ergò ex ęquo, segmentum sphaerae ab C, ad conum edf, est ut ud, ad ib: siue (sumptis earumdem rectarum subduplis) ut tb ad bę. Nempe ut Conoides, ad eundem conum edt. Acquantur ergo segmentum sphaerae, &ipsum Conoid: etiam ex doctrinà Archimedis. Assumpsimus rectas th, bg. esse semisses rectarum ud, ib, respectiuè, &hoc patet. Nàm, ud constat ex duabus semidiametris, &ex ipsa gd; sed tb constat ex vnica semidiametro, &semisse dg, ob constructionem. Reliquum manifestum est. Latus Rectum praedicti Conoidis non est necessarium, quandoquidem datur latus Versum, &semidiameter basis, sed si quis illud requirat inueniet duplum esse lateris versiExemplum XI. Esto cylindrus rectus ab ca, cuius basis ad, axis verò pe, intelligaturque ablatus ab ipso conus bec, ita ut relinquatur cylindrus excauatus. Producaur deinde ca inf, ita ut dIpossit duplum dum rectanguli cae, &iunctà ef conuert atur triang. ed I(saltem imaginatione, nam figura non est perfecta) ita vt oriatur conus, cutus basis semidiameter sit df, axis verò e d. Dico talem cenum aequalem esse prędicto cylindro excauato.