# Opera geometrica 109

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/109

fa, quare subdupli illi impetus sunt vt spatia, & propterea etiam illorum dupli vt eadem spatia erunt.) Impetus ergò b. ad im petum f. est vt ab, ad a1, impetus verò in f. ad impetum in c. est vt fa. ad ab. (nempe vt temporà, quia ab, media proportionalis est inter fa. ac.) Ergo ex aequali, impetus in b. ad impetum in c. est vt ab, ad ipsammet ab. Quare impetus in b, & c. sunt aequales. &c. Vel sic. Gradus impetus in c. ad gradum in f, est vt ca. ad ab, vel ba, ad af, cum ires ca, ab, af. sint in continua proportione. Sed gradus etiam impetus in b. ad gradum in I, est vi Da ad af (vt supra demonstrauimus.) Quare vterque gradus C, & b. ad eundem I. eandem rationem habet; & ideo aequales sunt. Quod &c. Conrollarium. H inc pro Corollario extrhaemus id quod in ipso progressu demonstrationis ostensum est, nempe. Im petus grauium in fine chordarum circuli, quae ex puncto sublimi descendant, ita esse vt sunt ipsaemet chordae :hoc est impetus in punctis b, c, d, itae esse vt sunt ab, ac. ad. &c.c Scholium: Cum deinceps futurus sit sermo de lineis quas parabolas vecant, non erit inconueniens, antequam illarum passiones in ordine ad motum consideremus, pauca quadam necessaria nobis praemonstrare. Sic enim fiet vt paratiores accedere possimus ad contemplandam lineam pro motibus non solum proiectorum, sed etiam (quod non scripsit Galileus) naturaliter cadentium, à natura vnicè factam.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
