Latin
PROPOSITIO V
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 110
Unproofread scanNot analysed yet
Premittimus semper tamquam suppositum vniuersam Galilei doctrinam de motu: illius enim vestigia sequimur, &paucula quaedam Theoremata ab ipso neglecta colligimus. Hic praecipuè supponuntur duae Propositiones de Parabola, quas ipse operi suo de Motu. Proiectorum, pręfigit, alteram Apolloniji quidem sed Marte proprio demonstratam à Galileo; alteram verò penitus ex Apollonij lib. 1. prop. 33. desumptam, &demonstratam. Prima est huiusmodi. Lineae, quae intra parabolam basi parallelae ducuntur, sunt in subdupla ratione portionum diametri ad verticem parabolę interceptarum. Secunda verò est haec. Si in parabola aliquod punctum a sumatur ex quo linea ducatur basi parallela ab, &portioni diametri bc. ad verticem interceptę, aequalis recta linea cd. ponatur in directum. Recta linea da, quae ab extremo positae lineae termino d; ad punctum a in parabola sumptum, ducitur, parabolam continget, quod &à nobis aliquo modo ostendetur post Prop. 19. Haec ipse. His pręmissis reliqua nobis oportuna demonstrabimus: Et primo animaauertendum est, quod vnaquaeque parabola quandam rectam lineam peculiarem habet, cuius proprietas praecipua haec est. Ductà intrà parabolam quacunque linea basi parallela, quadratum ductae aequale est rectangulo, quod sub illa peculiari linea, &portione diametri ad verticem parabolę abscißa, continetur. Exempl. g. Quadratum rectae ab ęquale est rectangulo sub bc& illa peculiari linea contento, &hoc sem per vbicumque fuerit ducta ab Vocatur autem peculiaris illa linea Latus Rectum. Quae verò ducuntur aequidistantes basi, ordinatim applicatae dicuntur.