# Opera geometrica 111

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIOVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/111

PROPOSITIOVI. Parabolae latus rectum demonstrare. Anente figura, & constructione eaMdem quam ponit Galileus in prima iam dictarum propositionum de Parabola. Fiat vt ab, ad be.ita bb. ad aé. Dico ac. esse latus rectum. Sumatur enim quodlibet punctum in parabola quod sit f, & ducatur fg. parallela ip si db, item per g. agatur i gl. parallela ad c h. eritque b gIh parallelogramum. Et quia factum est vt ab, ad bc ita bh ad ae erit ag ad gi, vt ab ad ac. hoc est vt bh ad ae siue vt gl, ad ae. Rectangulum ergo gae. aequale erit rectangulo 2g1, hoc est quadrato fg, Est ergo ea. latus rectum. Corollarium. Hinc manifestum est, si linea fo. ordinatim applicata producatur vsque ad vlteriorem semiparabolam in m, ipsam gio ęqualem fore ipsi fg. eodem enim modo ostenditur quadratum g m, atque quadratum gi.ęquari rectangulo igl etc. PROPOSITIOVII. Vblimitas parabolae apud Galileum, quarta pars est lateris recti eiusdem parabolae Maneat constructio Propositionis V. de Motu proiectorum Galilei, qua ipse reperit sublimitatem parabolae. Factum ibi fuit vt aeb. altitudo, ad b´ (aequalem nempe dimidio basis ae,) ita Bc. ad aliam, quae sit Bd, & haec erat sublimitas apud Galileum, probabimusque ipsam esse quariam latessrecti partem. Quadratum ea. quadruplum est quadrati 6bc.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
