Latin
PROPOSITIO VIII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 113
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIOX. Empora lationum, quaeex quiete fiunt per plana quęcun que sunt inter se vt lineae in parabola applicatę ad spatia per quae grauia descenderunt. Sint spatia quaelibet ab, ac, siue perpendicularia siue inclinata, &circa diametrum ac fiat parabo Q ES la quaelibet ade. atque ordinatim se. BQ ducantur bd. ce. Dico tempus per ab ad tempus per ac. esse vt b d, ad ce. Sunt enim tempora in subdupla ratione spatiorum ex Ga lileo, sed lineae db, ec. sunt in subdupla ratione spatiorum (quia quadrata earum sunt vt ab, ad ac.) ergo eadem ratio est &tem porum, &linearum ordinatim ad spatia applicatarum. Quod erat. &c. Aliter. Si ponamus tempus lationis per latus rectum Af esse ipsummet latus rectum, erit tempus per ab. media proportionalis inter fa, ab, nempe ipsa bd. &tempus per ac media proportionalis ce &c. &sic de singulis. Quare &c. Corollarium. Hinc manifestum est impetus grauium in fine portionum diametri parabolae, esse inter se vt lineae, quae ordinatim applic antur ad extrema ipsarum portionum puncta. Sunt enim ex Galileo impetus vt ipsa tempora, sed ordinatim ductae sunt vt ipsa tempora, ergo impetus sunt vt ordinatim ductae &c. Fig 5 PROII E.