# Opera geometrica 113-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, LESOLIDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/113-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/113-2

LESOLIDO Hiperbolico Acuto. Lemma Primum. STO hyperbola, cuius asym ptoti sint ab, ac, angulum rectum continentes; & reuolutà figurà circà axem ab, factum supponatur solidum acutum hyperbolicum in finitè longum versus b; quemadmodum definitum est. Intelligatur iàm DAGC intrà ipsum acutum solidum, rectangulum aliquod per axem ab ductum, puta defg. Dico hoc rectangulum aequale esse quadrato semiaxis ipsius hyperbolae. Ducatur ex a centro hyperbolae, semiaxis ab, qui angulum ac bifariam sec abit; fiatque rectang. aihc; quod omnino quadratum erit (nam cum rectangula figura sit, angulus a bifariam ab axe ab diuiditur). Ergo quadratum rectae ab duplum erit quadrati aihe, siue duplum rectanguli af. & ideò ęquale rectangulo defę, Quod erat propositum &c. Lemma II. CMnes cylindri, circà comunem axem intrà solidum acutum hyper bolicum descripti, isoperimetri sunt. intellige semper sine basibus. Esto acutum solidum, cuius axis ab, & intra ipsum intelligantur descripti ciro à comunem axem ab quotlibet cylindri CGAIT cdef, glli. Eruntque aequalia rectam. gula per axem Ce Q. ergo aequales erunt etiam curuae cylindrorum superficies. Quod erat. Lemma III. Mnes isoperimetri cylindri (cuiusmodi sunt illi, qui in ac u to solido hyperbolico describuntur) inter se sunt vt diametri suarum basium.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
