# Opera geometrica 117

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/117

PROPOSITIO XV. IPlana diuersimodè inclinata ad vnum punctum concurDrant, & grauia dimittantur eodem simul tempore ex aliqua circuli peripheria, cuius infimum punctum sit concursus planorum, ipsa grauia semper in aliquo circulo simul disposita commeabunt. Sint plana a b perpendiculum, & c b. vtcun que inclinatum, quae concurrant in B, & per con cursum b transeat quaelibet peripheria bca. ita vt b. sit infimum punctum ipsius. Dico grauia ex a, & c. eodem tempore demissa semper in aliqua circuli peripheria commeare, quae transeat per b. Si enim ponamus graue a descendisse vsque in e. producatur bd. aequalis ipsi ae, & per e. & per d agantur duo circuli qui priorem ciculum contingant in puncto b. Erit per Lem. praecedens vt ae, ad ef. ita bd. ad bg. ergo cf, & bg. sunt aequales. Sed bd, bg. ex quiete in b. eodem tempore peraguntur, ergo etiam ae, rf. eodem tempore peragentur (sunt enim aequales longitudine, & inclinatione ipsis bd, b g.) Quare grauia A, c, & infinita alia demissa simul ex peripheria bca, semper in aliqua peripheria simul disposita reperientur. Quod &c. PROPOSITIOXVI. Atis quotcunque spatijs. deinceps in directum continuatis, vnicuique suae lationis tempus adscribere. Sint spatia quotcunque deinceps, siue aequalia siue inaequalia ab, bc, e d, vt apparet in pri ma figura & circa diametrum a d fiat parabola ag. ducanturque ordinatim be, ef, dg. & EA. sint parallelae diametro eb. Fi, Dl. Dico dh, Li, ig, tempora esse spatiorum respectiuè ab, bc, ed. Hoc enim patet. Nam be, siue db. tempus est ipsius ab & cf. vel di. tempus est ipsius ac quare hi tempus est spatij bc. &c. & sic de reliquis.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
