Latin
PROPOSITIO XV
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 118
Unproofread scanNot analysed yet
Potest etiam sine parabola idem perfici hoc modo. vt in secun dae figura. Ponatur ac aequalis ipsi ab primo spatiorum; &ducatur 20 perpendicularis ad ad. fiant deinde semicirculi circa diametros eb, ec, e d. &c. qui secent rectam 20, in punctisf. i. o. Dico af, fi, 10. esse respectiuè tempora quaesita spatiorum ab, bc, ed. &c. Nam si ponamus tempus per ab, esse ab hoc est af, erit tempus per ac. media proportionalis, quae est ai, ergo tempus differentię bc. erit fi; eodem modo ostendetur tempus per d, esse 10. Quare patet &c. Propositum sit nobis; punctum sublime parabolarum (quod op timè, &ingeniosè reperit Galileus) diuerso modo considerare. Fiet enim vt nobis plus lucis afferat, ad impetus in singulis parabolae punctis determinandos, &clarius mente concipiendos. Placuit has propositiones sub titulo Demotu accelerato ponere, licet sapiant aliquid de proiectione, quia sunt circa parabola de genere earum, quae initium habent ex vertice, &ab ipso motu naturaliter accelerato deriuare concipiuntur, sine vlla instrumen torum impellentium ope. Lemma, Si mobile aliquod ex a pucto demißum, eodem tempore peracat duo spatia ab, bc. Dico ipsum omnino transire per punctum c; quamcunque lineam descripserit praecedenti latione. Transeat enim si DCD possibile est per à ergo quia discesset ab 2. eodem tempore confecit spatia ab, &bd, quod est conera suppositum. Quo enim tempore conficit ab, non absoluit b d, sed ipsambc. Quare constat &c.