# Opera geometrica 118

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/118

Potest etiam sine parabola idem perfici hoc modo. vt in secun dae figura. Ponatur ac aequalis ipsi ab primo spatiorum; & ducatur 20 perpendicularis ad ad. fiant deinde semicirculi circa diametros eb, ec, e d. &c. qui secent rectam 20, in punctisf.i. o. Dico af, fi, 10. esse respectiuè tempora quaesita spatiorum ab, bc, ed. &c. Nam si ponamus tempus per ab, esse ab hoc est af, erit tempus per ac. media proportionalis, quae est ai, ergo tempus differentię bc. erit fi; eodem modo ostendetur tempus per d, esse 10. Quare patet &c. Propositum sit nobis; punctum sublime parabolarum (quod op timè, & ingeniosè reperit Galileus) diuerso modo considerare. Fiet enim vt nobis plus lucis afferat, ad impetus in singulis parabolae punctis determinandos, & clarius mente concipiendos. Placuit has propositiones sub titulo Demotu accelerato ponere, licet sapiant aliquid de proiectione, quia sunt circa parabola de genere earum, quae initium habent ex vertice, & ab ipso motu naturaliter accelerato deriuare concipiuntur, sine vlla instrumen torum impellentium ope. Lemma, Si mobile aliquod ex a pucto demißum, eodem tempore peracat duo spatia ab, bc. Dico ipsum omnino transire per punctum c; quamcunque lineam descripserit praecedenti latione. Transeat enim si DCD possibile est per à ergo quia discesset ab 2. eodem tempore confecit spatia ab, & bd, quod est conera suppositum. Quo enim tempore conficit ab, non absoluit b d, sed ipsambc. Quare constat &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
