# Opera geometrica 119-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, LESOLIDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/119-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/119-2

Erit solidum acutum d be aequale cy lindro dile, & cono ial. In secunda verò figura sit planum secans de. erit solidum acutum vniuersum quod imponitur super circulo d’e sumpto etiam cono oau, aequale cylindro ie, & cono iac simul sumptis. Quando verò angulus asymptoton acutus pona tur, & sit planum secans ed in prima figura. Erit solidum acutumchd vna cum cono eai aequale cylindro ceid. At in se cunda figura erit vniuersum solidum acutum factum ex conuersione quadrilinei mixti ab eda sine fine longi, duplum cylindri iede. Sequuntur iàm sub nomine Corollariorum Propositiones quaedam ex praecedenti Theoremate promanantes; quae quidem aliquot praerogatiuas huius acuti solidi hyperbolici fortasse non contemnendas demonstrabunt. Corollarium Primum. Acuta solida hyperbolica eb à, nbl, quae in figura pag. 115 ex sectionib. ed, ni ad axem erectis fiunt, vna cum cylindris sua rum basium, inter se sunt vt diametri earundem basium, nempe vt recta ed ad ni. Nam resumpta pręcedentis Theorematis figura, & constructione, erit solidum feb àc, aequale cylindro ac g. & solidum ombIi ęquale cylindro aimh, Ergo solidum ad solidum erit vt cylindrus ad cylindrum, nempe vt ca ad A1, siue sumptis duplis vt recta sc ad oi; siue vt ed ad ni. Quod erat &c. Corollarium II. Acuta solida hyperbolica abe, h bI, etiam sine cylindris suarum basium sumpta, inter se sunt vt diametri earumdem basium, nempe vt de ad l.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
