# Opera geometrica 119-3

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, LESOLIDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/119-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/119-3

pars axis qi; iterumque accipiatur r1 quar. pars axis ri: postea accipiatur quinta pars reliqui axis. & hoc semper; & per puncta sectionum plana agantur; erunt ead. ut supra &c. Corollarium IV. Acutum solidum hyperbolicum abscissum plano ad axem erè cto, aequale est cylindro suae basis. Esto solidum acutum ab C abscissum plano ac ad axem crecto Choc enim modo intelligemus semper plana secantia, quod oportet meminisse) & supponatur solidum in finitè productum ad partes b. Dico solidum ab C, aequale esse cylindro suae basis nempe dace. Fiat enim cylindrus feig vt in Theoremate pag. 115. Eritque totum solidum à abce, ArE ex demonstratis ęquale cylindro si. Iam cylindrùs T, ad cylindrum àc, rationem habet compositam ex ratione quadrati M ad Re & ex ratione rectę Te ad ec; siue quadrati Se ad rectangulum sec. Cylindrus itaque Ti ad cylindrum àc, est vt quadratum su ad rectangulum [c, nempe duplus. Propterea solidum vniuersum à ab ce (cum aequale sit cylindro si) ànplum erit cylindri àc. Et diuisim, erit solidum acutum ab caequale suae hasis cylindro dace. Quod &c. Corollarium V. Maximum hemisphaerium foe, intra solidum acutum inscriptibile ex & centro hyperbolae, subsesquialterum est vniuersi solidi shace ipsum hemisphaerium ambientis. Solidum autem Iace constat ex acuto solido infinitè longo ha C, & ex cylindro basis hemisphaerium tan gente fhce. Facto enim cylindro ie vt in Theoremate pag. 115. erit hemisphęrium fe subsesquialterum cylindri te; Cum eandem altitudinem habeat, & basim eandem, nempe circulum cuius radius est semiaxis db. Subsesquialterum ergo erit ipsum haemisphaerium etiam solidi shace, quod ęquale demonstratum est cylindro ie. &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
