# Opera geometrica 12-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, DE DIMENSIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/12-2

mansuram esse. Quando verò punctum F. fuerit in perpendiculo suspensionis EG, tunc figura omninò quiescet: Centrum enim grauitatis ipsius nusquàm poterit ampliùs inferiùs descendere: Quin immò si figura moueretur, centrum ipsum ascenderet, quod esse non potest. Si quis enim centro E, interuallo EDF. tamquam vnà recta linea, sphaeram concipiat esse descriptam; ipsa erit sphaera, in cuius superficie feretur punctum F, quando EDF. exten sa fuerit, & ad rectitudinem redacta. certumque est infimum punctum huiusmodi sphaerae esse in perpendiculo EG. II. Aequiponderare sibi ipsi figura dicetur, quae ab aliquo sui puncto liberè suspensa maneat, & ad nullam sui partem inclinetur. III. Aequiponderat sibi ipsi figura, quando (cum liberè suspensa sit) in ipso suspensionis perpendiculo centrum gracitatis reperitur. si enim adhuc moueretur, centrum grauitatis ascenderet. Quod est impossibile. CenIV. Centrum grauitatis tunc reperitur in ipso suspensionis perpendiculo, quando figura liberè suspensa sibi ipsi aequiponderat. Alias enim figura quiesceret, & centrum grauitatis ipsius posset adhuc inferius descendereQuod est absurdum.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
