Latin
LESOLIDO
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 120-2
Unproofread scanNot analysed yet
Corollarium VI. Esto solidum acutum cuius axis ab, (in figura pag. 118.) sectum vbicunque plano de. Secetur verò &altero plano hI, quod capiat portionem axis duplam. Dicofrustum solidum AMie, à secantibus planis interceptum aequale eße solido acuto Ab] sibi superimposito. Cum enim rectangula ce, g sint aequalia, &latera eorum reciproca, erit recta de dupla ipsius hi, &ideo solidum acutum dbe duplum erit acuti solidi Abl, &diuidendo, frustum d Me ęquale erit acuto solido Abl. Quod &c. Scholium. Hinc manifestum est, quòd si acutum solidum secetur vti dictum est, frustum interceptum dh le (quod duas bases habebit) aequale semper erit cylindro minoris basis ghli. Subduplum uerò erit cylindri maioris basis e def.