# Opera geometrica 122

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/122

PROPOSITIO XIX. Mpetus in punctis parabolae sunt inter se vt lineae ordinatim applicatae non ad ipsamet puncta, sed tanto longius à vertice quanta est quarta pars lateris recti. Sit parabola cuius vertex A. focus f. Sumpto que in ea quolibet puncto c, Dico impetum in c esse vt de, quae applicata sit tanto longius à ver ticè, quàm ipsa cB, quanta est af. nempe quar ta pars lateris recti. Impetus enim qui simul sunt in c. sunt e b, hf, ergo momen tum impetus ex ipsis compositum debet esse potentia ipsis ęqua le. Sed & recta de. ęquatur potentia ipsis cb, hf. per lemma praecedens, ergo momentum de. est momentum siue impetus compositus ex duobus illis qui sunt in punctoc. Quod &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
